Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 152


etiam virtus unius potentiae praecedentis relinquitur in subsequenti; et inde est
quod aliqua potentia virtutes plurium potentiarum in se colligit, et sic est in
libero arbitrio, quod ex actu eius patet. Eligere enim, quod actus eius ponitur,
importat discretionem et desiderium; unde eligere est alterum alteri praeoptare.
Haec autem duo sine virtute voluntatis et rationis perfici non possunt. Unde
patet quod liberum arbitrium virtutem voluntatis et rationis colligit, propter
quod facultas utriusque dicitur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod contingit aliquam potentiam esse determinatam
in se, quae tamen universale imperium super omnes actus habet, sicut patet
in voluntate; unde liberum arbitrium propter hoc dicitur non pars animae, sed
tota anima, non quia non sit determinata potentia, sed quia non se extendit per
imperium ad determinatos actus, sed ad omnes actus hominis qui libero arbitrio
subiacent.
Ad secundum dicendum, quod liberum arbitrium dicitur facultas voluntatis
et rationis non quia utramque essentialiter comprehendat, sed virtualiter, ut
dictum est.
Ad tertium dicendum, quod actus aliquis attribuitur alicui potentiae dupliciter.
Vel quia elicit ipsum sicut proprium, sicut visus videre et intellectus intelligere,
et sic libero arbitrio assignatur actus ille qui est eligere. Alio modo quia imperat
ipsum; et hoc modo actus omnium virium obedientium rationi possunt
voluntati attribui quae est motor omnium virium: et ita etiam actus diversarum
virium libero arbitrio attribuuntur.
Ad quartum dicendum, quod eligere non pertinet ad omnes vires, sed ad aliquam
determinate, quamvis unaquaeque vis in suum conveniens tendat et contrarium
refugiat: hoc enim non fit ipsa vi eligente, sed vel propter ordinem
naturalem potentiae ad obiectum (sicut lapis naturaliter descendit et non per
electionem), vel per electionem liberi arbitrii: quia, sicut dicit Augustinus,
intelligentia non solum sibi intelligit, sed toti animae, et
similiter voluntas non soli sibi vult; et sic de aliis.
Ad quintum dicendum, quod virtus et vitium dicuntur esse in aliquo dupliciter.
Vel sicut in causa; et hoc modo sunt in libero arbitrio et voluntate vel quantum
ad habitus, sicut in acquisitis habitibus, vel saltem quantum ad actus, quantum
ad infusos. Alio modo ut in subiecto: et hoc modo contingit in diversis potentiis
animae virtutes et vitia esse, ut supra dictum est.

Torna all'inizio