modicas faciebat Deus per manus Pauli, ita ut etiam super
languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicincia, et recedebant
ab eis langores, et spiritus nequam egrediebantur. Hec omnia
fecerunt multi in primitiva Ecclesia, ut in Ecclesiastica ystoria
Eusebius refert. Et hoc est quod Dominus dicit, Mar. ultimo:
Super egros manus imponent, et bene habebunt.
Sequitur in Apostolo: Alii prophetia (supple «datur»). Hanc
habuit Ágabus, de quo legitur, Act. XI: Et surgens unus ex eis
nomine Ágabus significabat per spiritum famem magnam futuram
in universo orbe terrarum, que facta est sub Claudio. Hanc etiam
habuit Symon Niger, de quo habetur Act. XIII. Hanc filie Philippi
evangeliste, qui erat unus de septem, similiter habuerunt,
de quibus dicitur, Act. XXI: Huic autem erant filie IIII, virgines
prophetantes. In istis impleta est Scriptura Ioelis II: Et
prophetabunt filii vestri (ut Ágabus et Symon Niger) et filie vestre
(ut filie Phylippi). Multi etiam alii hanc gratiam habuerunt, et
fuit necessaria, quia, sicut dicit Sapiens in Prover. XXIX:
Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus.
Sequitur in Apostolo: Alii discretio spirituum (supple: «datur»).
Hanc gratiam habuit Fortunatus, vir vite venerabilis, civitatis
Tudertine episcopus, de quo narrat beatus Gregorius, Dialogorum
libro primo, quod «in effugandis spiritibus immense
virtutis gratia pollebat, ita ut non nunquam ab obsessis corporibus
legiones demonum repelleret et continue orationis studio
intentus obiectas contra se eorum multitudines superaret». Et
post aliqua narratur ibi de quodam qui recepit hospitio demonem
quem ex obsesso homine Fortunatus expulerat, qui filium eius
suffocavit in igne. Et cum querit Petrus qua de causa permisit
hoc Deus, inter alia que respondet Gregorius breviter et finaliter
ita concludit: «'Sunt namque nonnulli qui idcirco bona facere
student, ut gratiam aliene operationis obnubilent. Nec pascuntur
bono quod faciunt, sed laude boni, qua ceteros premunt. Qua de
re existimo hunc virum, qui malignum spiritum in hospitalitate
suscepit, ostentationi potius intendisse quam operi, ut meliora
quam episcopus fecisse videretur, quatinus ipse susciperet eum
quem vir Domini Fortunatus expulisset'. Petrus: 'Ut dicitur,
|
|