Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 646


Ad decimum dicendum, quod, sicut dicit Dionysius, lumen solis
recipitur in diversis corporibus diversimode secundum diversam capacitatem
eorum; et ideo aliqua sunt quae illuminantur in superficie tantum, ut corpora
opaca; aliqua vero sunt quae illuminantur etiam in profundo, sicut diaphana,
quae tamen lucem non retinent, quia imperfecte lumen recipiunt, unde oportet
quod lumen in eis cesset absente illuminante; alia vero sunt quae perfectius
lumen recipiunt, et lumen tenent, ut carbunculus et huiusmodi.
ARTICULUS 4
Utrum productio lucis convenienter recitetur.
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod inconvenienter lucis productio recitetur. Cum enim Deus lux
sit, non decet eum ut a tenebris opera sua inchoet. Sed ante lucem tenebrae fuerunt.
Ergo videtur quod lux debeat esse de primo creatis, non ad opus distinctionis,
sed ad opus creationis pertinens.
2. Praeterea, lux invenitur in pluribus corporibus, nec omnium corporum est
lux una. Ergo videtur, quod inconvenienter unius tantum lucis productio describatur,
in illo tantum loco existentis ubi nunc est sol, ut in littera dicitur.
3. Praeterea, dies et nox non fuerunt nisi secundum accessum et recessum luminarium.
Sed hoc non potest esse nisi per motum circularem lux deferatur. Cum
ergo firmamentum, quod circulariter movetur, secunda die sit factum, videtur
quod inconvenienter in prima die secundum lucem tunc creatam dies et nox
commemoretur.
4. Praeterea, omne quod fit ex aliquo, fit ex incontingenti, idest contrario, ut ex
1 Phys. patet. Sed soli non est aliquid contrarium. Ergo non potest
esse quod ex luce tunc creata sol factus fuerit.
5. Praeterea, ut in 2 Metheor., habetur, nubes ex vaporibus congregantur,
qui ex terra et aquis resoluti superius ascendunt. Sed corpora superiora non
communicant in materia cum inferioribus, ut supra dictum est. Ergo lux ex qua
sol quasi ex materia postmodum factus dicitur, nubes esse non potuit.
Sed in contrarium sunt quae in littera dicuntur.

Torna all'inizio