sapiens es, non recte agis. Et dixit: cum aliquem odieris, non
abhorreas totam ipsius familiam, immo ad amorem alicuius ex
eis innitaris, quo minuetur nocumentum ipsius. Et dixerunt cuidam
medico: talis emit quemdam librum medicinalem et modicum
studet in eo. Qui respondit: libri sunt discencium memorialia,
et non discencium sunt cathene. Et dixit alter: decem modis
servitur Deo, ita scilicet: gracias age si aliquid impenditur tibi,
si male habueris, sustine pacienter; si loqueris, loquere veritatem;
quid promiseris, perfice; si iudicaveris, recte iudica; mensuram
habeas; si que potes, benefacias priusquam requiraris;
amicum honora; indulgeas amici et inimici errori; non nisi quod
vis amico desideres. Et dixit Assodex: fortuna et inquisitio
sunt sicut corpus et anima alterutrum indigentes, quia confidens
sibi sufficere absque inquisitione piger est; inquisitio vero
absque fortuna diu subsistere non valebit. Et improperavit quidam
Aseno dicens: quare mutuasti tuam pecuniam malo viro? Respondit:
non mutuavi malo sed indigenti. Et dixit: decet nos
honorare bonos in vita et pro eis orare post mortem. Et dixit:
plurimi labores delectaciones abscidunt. Et dixerunt ei: a quo
tempore apparuit in te sapiencia? Respondit: ex quo incepi despicere
memetipsum. Et audivit quendam recitatem quosdam
sermones impossibiles; cui dixit: que refers, si alius tibi retulit,
ei non credas, quod si vidisse te dicis, non credo tibi. Et
dixit cuidam loquaci: quare ab eodem a quo loqui, non tacere
didicisti? Et dixit: verecundia ad venustatem se habet, sicut
|
|