perorasset, visum fuit homini quod rationabiliter diceret verba
sua. Et dixit serpenti: «Non solum ista tibi concedo, de quibus
rogasti me, verum etiam ducam te in domum meam et ibi
de cibis mense mee pascam te, quousque volueris mecum esse».
Et sic factum fuit multis diebus. Cum autem quadam die absens
esset homo, surrexit serpens et filium eius interfecit, qui parvulus
dormiebat in cuna, et aufugit, rediens ad cavernam in qua in
viridario tuebatur. Rediens homo domum invenit filium mortuum
et serpentem fugisse. Et post dolorem et planctum cum ligone
cepit serpentem inquirere, volens de eo ulcisci. Serpens vero,
conscius mali quod fecerat, diligenter sibi cavebat. Tamen finaliter
quadam die invenit homo dormire serpentem, et antequam
perveniret ad latibulum suum, magnam partem caude axnputavit
serpentis, et sic mitigatus est dolor eius de morte filii sui. Post
multos vero dies, cum iterum repperisset homo serpentem, dixit ei:
«Volumus facere pacem?». «Non», dixit serpens, «quia tu nunquam
posses me diligere, quando reduceres ad memoriam mortem
filii tui, nec similiter ego te, quando viderem michi caudam a te
ita deformiter amputatam. Quilibet ergo faciat factum suum, sicut
melius novit, quod consultius erit atque utilius tam tibi quam
michi». Igitur istas partes et divisiones et maledictiones Federicus
imperator in Italia seminavit, que usque hodie durant,
nec finiri nec terminari possunt propter hominum pravitatem et
diaboli iniquitatem, qui hominis dicitur inimicus et superseminavit
çiçania in medio tritici et abiit, Mat. XIII. Si queritur quo abiit,
audi Apoc. XII: committere bellum cum reliquis qui sunt de semine
eius.
De perversitatibus imperatoris Frederici.
Fredericus vero de hoc mundo recessit, qui, et si habuit aliquas
bonitates, habuit similiter et multas pravitates atque perversitates,
ut in supposito patet exemplo. Cum enim quodam
tempore esset excommunicatus a papa Gregorio nono et pervenisset
ad quamdam terram in qua erat patriarcha Aquilegiensis,
|
|