Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

93


sufficienter in cronicis et in ystorijs omnia reperiuntur expressa.
anno quoque [Domini] .Mo.CCo.XLIIII., cum alius Fredericus
imperator dominum Innocentium papam IIIIm in Subtrio
teneret obsessum Ianuenses galeas .XXIIIIor. armaverunt et
de Civitate Vetula accipientes ipsum papam, eum Ianuam deduxerunt;
quod quidem imperatori displicuit vehementer, maxime cum
sciret quod ipse Innocentius Lugdunum pergeret, ut contra
se consilium celebraret et ipsum ab imperio deponeret, sicut
ivit et ipsum ibi deposuit. sed Ianuenses penitus de ipsa indignatione
non curaverunt. potentiam Ianuensium sepe enim
gens Saracenorum experta est. nam magnas et famosas civitates
obsederunt atque ceperunt, scilicet Armariam atque Tortosam
cum stolo maximo galearum, quas ceperunt anno
Domini .M.C.XLVIII. in captione enim Armarie habuerunt
Ianuenses .LXIIII. galeas et multas naves. capientes dictam
civitatem, ceperunt in ea viginti .Ma. hominum, exceptis
illis, qui fuerunt in prelio interfecti. sequenti vero anno Tortosam
accedentes, eam potenter ceperunt. Septam quoque,

Torna all'inizio