usus fueris, nihil te docto viro dignum dixisse puro sententiamque  
Aristotelis, si vim verbi greci consideres, contendo esse verissimam.  
Nam quam Latini nobilitatem, Greci eugeniam appellant. Hanc  
verbo nostro recte generositatem dicemus. Qui enim prisco et ob  
virtutem ac res gestas preclaro genere nascebantur, propter familie ac  
generis claritatem generosi ferebantur, hoc est insigni genere nati». 
60    «Hanc Latini» Nicolaus inquit «meliori vocabulo, ut videtur,  
quam Greci appellaverunt. Nos a rebus gestis recteque factis ob  
aliquam insignem laudem atque famam, que propria sit alicuius  
hominis, nobiles vocamus. Illi a bono genere esse volunt. Non  
enim ab aliis, sed a nobismet ipsis nobilitatem trahere videmur, ut  
ille putetur nobilis quem illustre et pervagatum aliquod insigne et  
laude dignum facinus nobilitavit». 
61    «Ut libet de vi nominis sentias,» Laurentius ait «ego Aristoteli  
herens ad nobilitatem comparandam non solum virtutem spectare  
arbitror, sed divitias, genus, patriam, corporis et fortune adiumenta.  
Nam divitiis liberalitas, grata omnibus virtus, in usum deduci  
valet. Bello quoque et pace, in quibus pecuniarum sumptus maxime  
sunt necessaria, gloria acquiritur, a qua descendit nobilitas. 
Magnificentia quoque, ex qua nomen nostrum ac fama admodum  
augetur, nulla erit absque fortune bonis. 
62    Patria insuper plurimum prestat presidii ad nobilitatem.  
Sensit hoc Themistocles cum Seriphio iurganti patrie illum, non  
sua laude clarere, respondit neque se Siriphium nobilem evadere  
potuisse neque illum Atheniensem clarum aut nobilem unquam  
fuisse futurum. Neque enim ex aliquo oppidulo profectus eadem  
rerum utetur facultate ad gloriam consequendam qua Florentinus  
civis neque etiam Florentinus ex sola civitate nobilitatem assequetur.  
Genus preterea multum opitulatur ad nobilitatem. Non  
enim solum virtuti quandoque, sed multo plus maiorum glorie et
  |  
  |