qualiter Tyburtinae devotionis integritas paratam
continue se nostris obsequiis reverenter exhibuit,
et in fidei nostrae constantia devotionem
puritatis ostendit. Scimus etiam, quod
fidei vestrae perfectio damnosis hostium impulsa
conatibus, et continuam sentiens ex vicinitate
offensam, vel porius ex offensionis vicinitate
jacturam, in eo semper est in nostris servitiis
probata ferventior, quo laesionem pertulit
hactenus graviorem. Ad compassionis itaque
nostra praecordia, imo ad recompensationis
examen libenter admittimus universitatis
vestrae gravamina, qui tam hilariter nostra
mandata servanda suscipitis, tam devote
pro debita nostrorum servitiorum executione
portatis. De quibus, et aliis vestrae fidelitatis
obsequiis, quanquam, ut diximus, nostra
Magnificentia certa foret, ex tenore tamen literarum
vestrarum, et relatibus etiam nunciorum,
quos nuper ad nostram praesentiam destinastis,
pleniori nobis exinde facta fide, sic
super hoc suo loco et tempore, prout honori
nostro convenit, et fidei vestrae requirit integritas,
benevole curabimus providere, quo
in fidei nostrae constantia merito gaudeatis
perstitisse. Caeterum ut vestrae devotionis
auditus, quos nostrae felicitatis avidos
fore confidimus, ex nostrorum prosperitate
successuum recreentur, adjicimus: quod in
negotiis, prout per alias literas vobis subscripsimus,
salubriter ordinatis, in Thusciam
|
|