loco ubi solet esse sit aut ultimus omnium aut inter utrumque secundum
quod culpa fuerit et abbas praeceperit. In aecclesia missam non celebret,
epistolam uel euangelium uel lectionem non legat, responsorium non
canat, antiphonam super psalmos non imponat nec aliquid huiusmodi,
nisi cum caeteris agat. Ad candelabrum uel ad thuribulum non se
reuestiat, ad offerendam uel ad pacem non accedat.
Circa finem regulariter instituti operis dei tam in nocte quam in die cum
incipiunt Kyrieleison , prosternat se ante gradum ubi benedictiones accipiuntur
ibique tamdiu prostratus iaceat, usquequo dicatur Qui tecum
uiuit . Si festiuitas duodecim lectionum eueniat, tamdiu ab hac satisfactione
quiescat, quousque priuati dies redeant. Dum fratres in refectorio
comedunt, ipse sit in aecclesia. Cum abbati placuerit ab hac satisfactione
absoluere eum, si in monasterio in conuentu fuerit, mittat ad illum
cum prostratus fuerit unum de prioribus qui circa eum sunt, qui ex parte
ipsius signum prostrato faciat ut surgat, qui statim surgens humiliter
abbati inclinet et ad locum suum uadat. Porro si abbas in capitulo
sederit, rogantibus fratribus dicat ei Indulta sit uobis haec leuis culpae
satisfactio uel aliquid huiusmodi et ille frater statim surgat et ad pedes
abbatis uadat et postea in locum suum reuertatur. Si abbas in itinere
fuerit, licet priori uel ei qui ordinem tenet absente priore hoc totum
facere.
<DE GRAUI CULPA.> Si frater aliquis, quod deus auertat, culpam grauem
commiserit et ipsa culpa manifestata secreto emendari competenter
nequiuerit, in capitulo ante abbatem in conuentu fratrum examinetur
et communi iudicio frater ille corporalem disciplinam acriter patiatur
et in grauis culpae satisfactione esse iubeatur. Qui accepta disciplina
uestitus atque cinctus cultellum suum ibi deponat, caput suum capitio
cooperiat et cum summo silentio ad locum huic negotio ordinatum
pergat praecedente fratre illo, qui clauem ipsius loci seruat. Tunc abbas
prouideat unum de senioribus, cui eum custodiendum secure possit
committere, qui eum ad horas ducere et post horas ad locum suum
|
|