Stephanus II papa: Epistolae

Pag 495


eadem gente perpetrata. Et iam, quod cum magnis lacrimis et dolore cordis dicimus,
agnoscas, excellentissime fili et spiritalis compater: in ipsis Ianuariarum Kalendis cunctus
eiusdem Haistulfi Langobardorum regis exercitus Tusciae partibus in hanc civitatem
Romanam coniunxerunt et resederunt iuxta portam beati Petri apostoli atque portam
sancti Pancratii et Portuensi; ipse vero Haistulfus cum aliis exercitibus coniunxit ex
alia parte et sua fixit tentoria iuxta portam Salariam et ceteras portas et nobis
direxit dicens: “Aperite mihi portam Salariam, et ingrediar civitatem; et tradite mihi
pontificem vestrum, et habeo in vobis compassionem; alioquin, muros subvertens, uno
vos gladio interficiam et videam, quis vos eruere possit a manibus meis”. Sed et Beneventani
omnes generaliter in hanc Romanam urbem coniungentes resederunt iuxta
portam beati Iohannis baptiste seu et iuxta portam beati Pauli apostoli vel ceteras
istius Romanae civitatis portas.
Et omnia extra urbem praedia longe lateque ferro et igne consumpserunt, domos
omnes conburentes poene ad fundamenta destruxerunt. Ecclesias Dei incenderunt
et sacratissimas sanctorum imagines in ignem proitientes suis gladiis consumpserunt;
et munera sancta, id est corpus domini nostri Iesu Christi, in suis contaminatis vasibus,
quos folles vocant, miserunt et cibo carnium copioso saturati comedebant eadem
munera; velamina altarium ecclesiarum Dei vel omnia ornamenta, quod nimis crudele
edici est, auferentes in propriis utilitatibus usi sunt. Servos Dei monachos, qui pro
offitio divino in monasteriis morabantur, plagis maximis tundentes, plures laniaverunt;
et sanctaemuniales feminas atque reclusas, quae ab infancia et pubertatis tempore pro
Dei amore sese clausure tradiderunt, abstrahentes cum magna crudelitate polluerunt;
qui etiam et in ipsa contaminatione alias interficere visi sunt. Et omnes domos cultas
beati Petri igni conbusserunt vel omnium Romanorum, ut dictum est, domos conburentes
extra urbem funditus destruxerunt et omnia peculia abstulerunt et vineas
fere ad radices absciderunt et messes conterentes omnino devoraverunt. Et neque
domui sancte nostrae ecclaesiae neque cuiquam in hac Romana urbe conmoranti spes
vivendi remansit, quia, ut dictum est, omnia ferro et igne consumpserunt et multos
interfecerunt. Sed et copiosam familiam beati Petri vel omnium Romanorum, tam viros
quamque mulieres, iugulaverunt et alios plures captivos duxerunt. Nam et innocentes
infantulos a mamillis matrum suarum separantes, ipsasque vi polluentes, interemerunt
ipsi impii Langobardi. Et tanta mala in hac Romana provintia fecerunt, quanta certe
nec pagane gentes aliquando perpetratae sunt, quia etiam, si dici potest, et ipsi lapides,
nostras dissolationes videntes, ululant nobiscum.
Quinquaginta et quinque dies hanc adflictam Romanam civitatem obsidentes et
ex omni parte circumdantes, prelia fortissima die noctuque cum pessimo furore incessantes
contra nos ad muros istius Romane urbis commiserunt et non deficiebant
inpugnantes nos, ut suae potestati, quod avertat divinitas, subiciens omnes uno gladio
isdem iniquus Haistulfus interimeret. Ita enim, cum magno furore exprobrantes nos,
adserebant: “Ecce circumdati estis a nobis et non effugietis manus nostras; veniant
nunc Franci et eruant vos de manibus nostris”.
Nam et civitatem Narniensem, quam beato Petro tua christianitas concessit, abstulerunt
seu et aliquas civitates nostras conprehenderunt. Quam ob rem afflicti vix
potuimus per maximum ingenium marino itinere praesentes nostras litteras et missos
ad tuam excellentissimam christianitatem dirigere, quas et cum magnis lacrimis scripsimus.

Torna all'inizio