Benedictus saec. XIII post med.: Epistolae

Pag 172


epulis expleri nequeat spiritus rescribentis, quarum gustibus quanto frequentius
fruitur, tanto illos cum maiori aviditate resumit, digne tamen
volens vicissitudine quadam mentem vestram de meis eventibus effici certiorem,
tenore presentium explicabo. Siquidem me apud Samaritanum,
quem evangelicus sermo proximum asseverat, languorum febrilium pulsato
ictibus, attenuato viribus, virtutibus consternato et totaliter conquassato,
in regione, qua nulli vel pauci pretereunt comeantes, per non nimia
curricula temporum decumbente, que mihi scribendi vel scriptitandi
facultas aderat? Que possibilitas dictandi? Nisique sauciati vulneribus
vinum et oleum is proximus infudisset, revera in terram suam eius spiritus
rediisset. Demum, virtuti aliqualiter restitutus, et meorum suasione
sodalium in legati curia institutus, ad vos varia et diversa scripturarum
agmina quampluries destinavi, in quibus, que nunc sub cuiusdam compendii
annotantur involucro, sub diffusioris editionis volumine texebantur.
Verum, quia, legato eodem ad apostolice sedis preminentiam accersito,
viri quidam illustres, quibus nonnulla suffragia impenderam famulatus,
me ad residendum Parisius coegerunt, in qua, si datum sit desuper, et
oculis conspicietis corporeis et manibus palpare poteritis, etiam mihi
momentum non inutiliter effluxisse. Quoniam igitur et natalis soli proprietas
et dulcissimi sanguinis unio parentalis adamantino more me
cogunt ad reditum et inducunt, ecce, previo salutis angelo, in instanti quadragesima
ad vos veniam pariturus.

Torna all'inizio