sit », itaque primo mane venions predictus abbas, tulit  
eos in scereciori loco et prudencioribus ac suavissitnis verbis interrogans  
ait illis « Obsecro vos, fratres karissimi, dicite mihi 
qui estis, unde, quo tenditis iter vel si aliquis vos afflixit; si  
quemquam fugitis aut in culpa aliqua incurristis vel preiudicium  
sustinetis, indubitanter dicite et ego in quibus valeo consilium  
et adiutorium vobis tribuo ». tunc illi videntes hominem pru-dentem,  
pios intuitus habentem, tulerunt se paululum in parte et  
loquuti sunt inter se « Ut quid non omnia huic Dei servo dicimus,  
ut amplius roborati proficiamus, instructi eius prudenti et  
Deo acceptabili consilio? » post hec loquuti sunt ei dicentes:  
« Obsecramus te, sanctissime pater, per Deum, omnipotentem prebe  
nobis saluberrimum et spirituale consilium, ne incurramus nostre  
devocionis impedimento, sed habeamus tue prudencie adiutorium, 
ut secundum suam voluntatem impleat Dominus in suo sancto 
servicio desiderium nostrum. consilium nostrum, quod usque  
nunc cunctis celavimus, tibi ut pio patri pandimus. sumus enim  
Beneventane civitatis cives; vocitamur Paldo, Taso et Tato;  
exivimus puplice coram parentibus nostris cum pueris et obsequiis,  
sedentes equis, ut Romam pergere deberemus, sed postquam  
Marsis transivimus pueros ammonuimus, quos licet fientes 
ad Beneventum reverti precepimus. post hec peregrinis obviavimus,  
quibus vestimenta nostra cambiavimus et exinde, laboriosam  
peregrinacionern assumentes, Romam pergere volumus 
indeque, ad Francorum provincias transeuntes, monasteria querele 
et sub iugo sancte regule vitam finire desideramus ». hoc audito  
venerabilis pater ait ad eos: « Vos estis qui veraciter Dei graciam  
queritis; revera cupierarn ego semper tales habere consortes.  
sciatis tamen quoniam usque Romam me comitem habebitis vobiscum ».  
simul ergo hinc ad sanctam et principalem summi  
pastoris ambulaverunt aulam ibique, diucius prostrati, eius se precibus  
commendaverunt. oracione completa, loquutus est eis predictus  
suavissimus doctor animarum dicens: « Scio, fratres, quia  
a Deo electi estis et perfecta est intencio vestra in amore Christi;  
tamen quia regularis discipline et monastice religionis ordo
  |  
  |