40 Nominatiuus uero "tute" uel "tutemet" facit, te breuiata;
"meapte" quoque dicimus, "tuapte", "suapte", "nostrapte", "uestrapte";
sciendum quod "met" et "te" et "pte" discretionis causa adduntur
plerumque, uel significantie; "meme" uero, "tete", "sese", accusatiuus
geminatus est, uel ablatiuus; composita tamen ostenduntur
accentu penultimo acuto. 41 "Ce" uero addebant articulari
"hicce", "huiusce", "hecce", "hocce", unde "hocce" inuenitur et "hoccine"
pro "hoccene" antique. 42 Nunc uero his casibus additur ce ,
qui in s desinunt, euphonie causa, "huiusce", "hosce", "hasce" et
antique "hisce" pro "hi", interposita s . 43 Similiter "illicce", interposita
c (unde "illic" per apocopam), "illiusce", "istiusce", "illucce",
"istucce" antique, "eccum" uero (id est "ecce eum"), "eccam"
("ecce eam"), "eccos" ("ecce eos"), "eccas" ("ecce eas"), "ellum"
("ecce illum"); hec omnia per obliquos accusatiuos componuntur
et per eclipsin uerbi "uide" uel "aspice". 44 "Mecum" autem, "tecum",
"secum", "nobiscum", "uobiscum" cum pronomine prepositio
est, per anastrophen. 45 Sciendum autem in compositione plus
ualere finalem partem, coniunctiones tamen et prepositiones et
aduerbia uim nominum uel pronominum ante se positorum non
|
|