Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 472


Superest, ut caveamus superbię vicium,
Quia ipsa est peccati tocius initium;
Devitemus sapienter tam grave flagitium.

Haec inflato vadit collo cum cervice rigida,
Semper est ad opus bonum sterilis et frigida,
Velut torrens ruit preceps, oculis est livida.

Ut ab illa recedamus, expedit summopere;
Legem enim christianam non vult ipsa colere,
Erubescit mendicare, dedignatur fodere.

Cur hanc magam non abhorrent, quicumque sunt
homines?
Cur non eam detestantur populorum ordines,
Quę cęlorum potestates fecit esse demones?

Inquinabitur a pice, picem qui tetigerit;
Qui communicat superbo, idem apparuerit;
Nemo doleat, si collum ipse sibi ruperit.

Ut post mortem careamus infernorum tenebris,
Iugiter est preliandum cum carnis illecebris;
Qui triumpho pocietur, erit mundo celebris.
Non invadit nos voluptas armorum potentia,
Sed nimietate cybi atque vinolentia;
Sic transverberat incautos dulci pestilentia.

Torna all'inizio