milii nisi unum cazolum pro quolibet sestario. Et hoc sub  
poena dando dicto comuni soldorum quinque imperialium pro  
qualibet vice. 
XXI. – DE MONTIBUS TENSATIS. 
Item statuerunt et ordinaverunt quod non sit aliqua persona  
quae debeat intrare nec pasculare cum aliquibus bestiis postquam  
fuerit tensum in infrascriptis montibus, scilicet in Nembro  
et in silva plana a clausura presae in intus et sicut designatur  
per dictam clausuram, videlicet in flumen chairaschae  
et in valle rignasca in intus, nec in Solzio et in valle de Solcio,  
nec in Astulo, nec in Pelia a planecia de pelia in foris, nec  
stare, habitare, nec pasculare in infrascriptis montibus, intra  
infrascriptas coherentias, usque ad terminos appositos, ut infra  
continentur cum aliquibus bestiis, scilicet in Mogaro et in Colterio  
usque postquam bestiae ductae sunt in alpes, usque ad calendas  
augusti: in Solzio, in Astulo ed in Pelia usque ad  
sanctum quirinum. In Nembro et in silva plana usque ad mensuram.  
Similiter et in Logueno usque a crupo de la aresia supra  
et a saxo zelle in foris et a valgacina et a scagnello sursum, nec  
descendant de alpibus a valgacia intus, nec de die dicta. Et  
qui contrafecerit vel venerit det et solvat dicto comuni pro  
poena et bano soldos quinque imperiales pro qualibet die, nocte  
et scoda bestarum. 
XXII. – DE GLOLIS ET AGNIS. 
Item statuerunt quod non sit aliqua persona quae debeat facere  
tropam agnorum pro exeundo de alpibus. Et hoc sub  
poena danda dicto comuni soldorum quinque imperialium proqualibet  
die, nocte et tropa agnorum. Et quod gloli et glolae a  
quicumque supra a sancto Iohanne Baptista in antea pignerentur  
si fuerint inventi in guasto in poena soldorum duorum  
pro qualibet vice. 
XXIII. – DE BESTIIS AD PRATUM. 
Item statuerunt quod non sit aliqua persona dictae vallis  
quae debeat tenere ad pratum nisi duas vaccas lacteras, vel  
decem capras. Et hoc sub poena danda dicto comuni soldorum  
quinque imperialium pro qualibet bestia, die et nocte. 
XXIV. – DE PIGNERIBUS PONENDIS AD CANEPAM COMUNIS. 
Item statuerunt et ordinaverunt quod omnia pignora et 
omnes aliae utilitates ponantur et poni debeant ad canepam 
comunis dictae vallis et ad utilitatem dicti comunis vallis et ad
  |  
  |