Bonifacius Veronensis: Eulistea

Pag 25


Urbigenas, civesque omnes, ac perdere totum
Urbevetus, mundoque suum confundere nomen.
Eulistea tamen inducat discrimine tanto,
Flagitioque, urbis gens undique provida turmas,
Atque refert illis: - Satis egimus; omnia fecit
Qui sua delevit contraria, cunctaque pessum
Misit, et hostiles infregit turbine turmas,
Ac orbi victor effulsit nomine claro.
Ista bis Omnipotens vobiscum fecit, et hausit
Ultra quam fuerat spes, et fortuna pararet.
Quicquid adest actum est, hostili crimine gestum:
Crimine crebo homines pereunt, sua que facta rumpunt.
Non secus est illis populis Palearibus actum,
Et fortasse deus aliquos conspexerat actus
In nobis olim placidos, et talia nobis
Propterea statuit, et nos in marte locavit
Victores hodie. Donum cognoscite celi:
Imperio, dominoque eius quodcumque paratur,
Gratia queque Deo fuit, est, erit omnibus annis.
Si nihil hic aliud quam milia cernere tanta
Nunc captivorum, nimis esset; et hec Deus egit,
Non vestre tantum vires, ut diximus ante. -
Hec ut dicta tulit, patrios quicumque penates
Aspexere suos, et Sanctis vota tulerunt,
Que novere prius martis quam bella fuissent.
Inde moras rumpunt qua Tibris labitur unda:
Erectis singnis, positisque Leonibus astis,
Fulgineum invadunt, Aries cum lora teneret

Torna all'inizio