Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
PETRE Dyrrachii mons est apud quem castra Pompei Magni
fuere civili estuante bello.
PETRINUS Campanie mons est apud Sinuessam civitatem.
PIERIA Macedonie mons est cui maximum auri pondus ab
antiquis imperatoribus fuisse suppositum fama fuit ex quo
quattuor locis ab imo apertus est, et ex imo ferunt per palmum
aurum concrescere.
PILARTES Dyrrachii mons est.
PILLINEUS mons Pityuse insule est.
PINDUS mons est Thessalie, Apollini Musisque sacer et A
carnania ab Etolia dividens; Acheloum fluvium emictit. Celebris
quidem Lapitharum origine est, et in eo Perebi habitant
populi.
PION mons est in Nymphea insula.
PIONIUS mons est Minoris Asye, supereminens Ptele et Caystro
fluminibus.
PIRENEUS mons est ingens dividens Hipaniam a Gallis, sic
dictus eo quod fulminibus feriatur sepe, nam 'pyr' grece latine
dicitur 'ignis'.In eo quippe nascuntur boves agrestes, maiores
animalibus ceteris exceptis elephantibus, et 'uri' grece
vocantur.
PIREUM promontorium Atheniensium in Eginam progrediens,
apud quod Atheniensium portus seu navalia fuere
dudum.
PLATANODES Achaie promontorium, haud longe a Pisa et
Alpheo lumine.
POSSIDEUM promontoriumYonie est haud longe ah oraculo
Apollinis Bramacie, dictum postea Didymei, et urbe Mileto.
PRINDASUS mons Asye ex quo Ticius nuvius qui Pergamum
abluit funditur.
PURGARA mons est et in eo oppidum eius nominis prope
Troiam.
QUEDONI montes sunt Thracie.
QUILLEUS mons est Arcadie.
QUlRINUS vel QUIRINALIS mons est Rome dictus a fano Quirini
|
|