Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

135


dixit ei Alexander: "Quid tibi videtur quod mare habes infestum?".
et ille respondit: "Et tibi quid videtur quod totum mundum habes
infestum? sed quia ego parva navicula hoc facio, latro vocor;
quia tu vero magna classe hoc agis, diceris imperator.
me paupertas, te vero fastus et inexplebilis avaritia furem
facit". tanquam si diceret: ego et tu sumus similes et dissimiles.
nam in hoc sumus similes, quia ego sum latro et tu latro. in
hoc vero sumus dissimiles, quia ego sum parvus latro et tu magnus
latro. ego enim predor mare et tu totum mundum. ego
hoc facio cum parva navicula et tu cum classe maxima. me furem
fecit inopia, te furem facit superbia et avaritia. delectatus
Alexander super eius responsa, eum militie ascribi
fecit et sibi sufficientia stipendia assignari iussit, ne de cetero
haberet materiam vel causam predandi. rectores igitur mali
non habent frontem puniendi malos. unde, cum iudices Athenienses
quendam furem ad suspendium duci facerent, dixit
Senocrates philosophus: "Magni fures minorem furem puniunt".
quod iudices et rectores debent habere in se omnem
veritatem. [capitulum tertium].

Torna all'inizio