Petrus Damiani: Epistulae

Pag 55


esuriunt acrimoniam, qui videlicet esculentiora domestici apparatus
edulia deserunt, qui iuris adipati, quas opipator ultroneus optulit, delicias
parvipendunt, et per horrescentia dumeta montiumque praeripia
feras agrestes venabulis insectantur, cellariis deprompta fastidiunt, et
vaga per aerem missis accipitribus aucupantur? Cum tranquilla plerumque
valeant pace quiescere, iocundum deputant et amoenum equitandi vel litigandi
laboribus insudare. Flaccidum iudicant quietis ocium, hebes ignobile
fatentur et dissolutum. Sicut et populus ille dicebat: Anima nostra
arida est. Nichil aliud respiciunt oculi nostri nisi man . Alibi quoque murmurantes
dicunt: Deest panis, non sunt aquae, anima nostra nauseat super
cibo isto levissimo . Levissimum quippe deputant cibum, si pondus atque
duriciam contingat deesse laborum. Nam laboribus resolvuntur, ocio
fatigantur.
Plane libet diligenter inspicere, quam brevis pars corporis sit, cui substantia
mundi tota non sufficit, quae cuncta terrenae facultatis impendia
concupiscit. Nam cum caetera corporis membra quodammodo bruta videantur
et stolida, vix cubitus semis reperitur in corpore, quem rerum
omnium universitas nequeat satiare. Ab oculis siquidem usque ad genitalia
regnat omnis humana concupiscentia. Et hoc quidem angusto compendio
naturali necessitate concluditur, sed naturalis metae legibus non tenetur,
nam per exteriora cuncta diffunditur, et quae de modica radice procedit,
non modicis paucisque contenta omnibus inhiat, ad omnia, ut eis
perfruatur ac saginetur, anhelat. Oculi siquidem pascuntur pulchritudine
rerum, mulcentur aures tinnulis armoniae sonitibus, vel lenocinantium
assentatione verborum. Nares hodoramenta concipiunt, fauces epularum
saporibus oblectantur, cor cogitationum versat archanum, lingua profundit
eloquium, et quod cor meditatur, oris ad medium interpretatione
producitur. Ex abundantia , scilicet, cordis os loquitur . Iam vero genitalia
tanto ardentius ad coitum provocantur, quanto magis stomachus vel
ciborum copia vel potus ingurgitatione repletur. Edacitas quippe quaedam

Torna all'inizio