cognovit quidam religiosus se esse deceptum. Fuit enim quidam
religiosus, adhuc vivente papa Martino, cui frequenter diabolus
apparebat, quandoque solus, quandoque cum societate demonum
aliorum, et semper de die et cum splendore et maxima pulcritudine.
Ipse enim Sathanas, ut dicit Apostolus, transfigurat se in
angelum lucis, II ad Cor. XI. Apparebat enim sibi aliquando in
forma crucifixi, aliquando in forma beate Virginis et beati Francisci
et beati Antonii et beate Clare et beate Agnetis. Aliquando
cum effigie crucifixi erant omnes isti. Et videbatur isti religioso
aspectus istorum delectabilis ad videndum, et promissio quam
ei faciebant, suavis ad audiendum. Nam promittebant ei papatum
immediate post mortem illius pape qui tunc temporis erat.
Frater vero, ut retulit cuidam suo amico cum quo de hac materia
sepe familiare colloquium habuit, de papatu parum videbatur
curare, nisi dumtaxat pro tanto, quia sperabat, si papa esset,
quod totum mundum reducere posset ad pacem. Cum autem
ille familiaris amicus suus cui talia revelabat diceret ei quod ista
sibi impossibilia videbantur omnino, eo quod esset persona privata
et parvi valoris, et quia cardinales, ad quos de iure sive
consuetudine talis spectat electio, de eo in curia nullam cognitionem
habebant, respondebat hoc opus humanum non esse, sed
illius qui omnia potentissime operatur. Verum processu temporis
mortuus est papa, et alius est creatus; et ipse remansit promissione
sibi facta frustratus pariter et delusus. Cum autem amicus
suus sibi postea insultaret quod remansisset deceptus, respondit
quod ille qui sibi apparebat dixit sibi: «Quia noluisti facere
unum quod tibi preceperam, ideo perdidisti papatum». Per
quod potest conici quod aliquid damnosum et inhonestum diabolus
suggerebat, quod frater noluit adimplere. Tandem mortuus est
frater ille et nunquam fuit papa. Quapropter cavendum est nobis,
sicut dicit Apostolus, 2 ad Cor. II, ut non circumveniamur a Sathana.
Non enim ignoramus cogitationes eius. Et ideo bene dixit
quidam:
Felix quem faciunt aliena pericula cautum:
nam tua res agitur, paries cum proximus ardet.
|
|