sit modus significandi essentialis generalis
in nomine, dicendum est cum auctoribus
artis gramatice quod sic. Et est verior
iste sermo "nomen significat substantiam
cum qualitate" quam iste "nomen significat
substantiam et qualitatem", quia
sub maiori exprimitur unitate modus significandi
essentialis generalis nominis,
per hoc quod est significare substantiam
cum qualitate, quam per hoc quod est significare
substantiam et qualitatem (β).
Tunc ergo queritur de partibus huius copulative,
quod nomen significat substantiam
cum qualitate.
Primo utrum substantia cadat in
significato generali nominis. Dicendum
quod sic, non autem substantia que est
res vera, sed modus significandi transformatus
a substantia que est res. Et solet
appellari ista substantia in nomine quattuor
modis.
Uno modo dicitur substantia in nomine
modus habitus et quietis et hoc est magis
usitatus. Alio modo dicitur modus permanentis,
et ille modus est secretior. Tertio
modo dicitur indivisibilis et ultimo
modo modus per se stantis, secundum
quod opponitur modo fluentis. Sic ergo
|
|