Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 696


suis nostro se conspectui representent, prosecuturi
causam huiusmodi, ut fuerit ordo iuris.
Cui appellacioni non detuli, quia non credidi deferendum,
cum in veritate a me nunquam petita fuerit copia
supradicta, et etiam cum statim post appellacionem ipsam
copiam sibi obtulerim et instanter.
Verum cum apostolos postularet, has dimissorias sibi
litteras dedi, sigilli mei munimine roboratas.
Datum etc.
e.
Cum autem appellatur a suffraganeo ad metropolitanom,
eadem est forma — mutata salutacione — tenenda.
P.
Quoniam litigantes interdum tam in iudicio quam
extra iudicium protestari coguntur, expedit ut de ipsis protestacionibus
aliquid subsequatur.
a. Forma instrumenti protestacionis.
Robertus de tali loco, constitutus ante hostium camere
domini . . cantuariensis archyepiscopi apud talem locum,
rogavit hostiarium camere supradicte ut plures alios clericos
et familiares ipsius domini archyepiscopi astantes
ibidem, ut permitterent ipsum R adire dominum archyepiscopum
supradictum, pro eo quod prefixus fuit eidem
R terminus peremptorius a magistro B decano de arcubus
ad conparendum coram ipso domino archyepiscopo, ad
procedendum in causa que vertitur seu verti speratur inter
ipsum R ex una parte et P de tali loco super quibusdam
decimis ex altera.
Et quia predictus hostiarius et familiares non permiserunt
dictum R intrare ad dominum archyepiscopum supradictum,
asserentes ipsum dominum archyepiscopum esse
pluribus et variis negociis prepeditum, ideo dictus R
coram me notario et testibus infrascriptis protestatus est

Torna all'inizio