Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 186


Hunc etiam pacis statum rete notat evangelicum, quod post resurrectionem
domini pisces multos grandesque conclusit nec tamen scindi ullo
modo potuit. A quibus testimoniis nec illud discrepat, quod beati Iob
verba sonant: Ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi
robore et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem
exactoris. Parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo
. Quam
perfecta igitur et beata pax illius Ierusalem, ubi libertas sine dominatione,
societas sine dissentione, quies sine sollicitudine est, unanimitas illic
individua, securitas imperterrita, tranquillitas inturbata. Ibi absque merore
letitia absque timore gaudium perpetuum et plenissimum possidetur.
Nemo enim inde exit, pro quo tristari oporteat; nemo intrat, pro quo
ambigi expediat vel timeri. Immensissimis namque inter electos et
reprobos iacentibus spatiis et chaos magno firmato per medium, sicut per
illos istorum nequibit purgari miseria, sic et per istos illorum non poterit
felicitas inquinari.
Hec de bono pacis non pro rei magnitudine, sed ingenii facultate
digessimus. Propositi ergo tractatus cursum hiis finibus compescentes iam
et stilo signaculum et ori silentium imprimamus.

Torna all'inizio