Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 218


Sciunt enim quod inmensa altitudo murorum ciuitatis ipsius omnes
ab eis congressus exteriores excludit, et quod per infinita secula
sic inclusi possent esse securi si uictualia eis non deficerent ad
sustentacionem eorum. De morte eciam Penthesilee, que sic uiriliter
dum potuit eos defendit et tot hostes eorum ipsa morte consumpsit,
in anxietate nimia satis dolent, et multo forcius ex eo quod corpus
eius habere non possunt ut ei funeraria debita dolentes exsoluerunt
que defunctis nobilibus consueuerunt exsolui. Greci uero portas
ciuitatis exterius muniunt circumquaque in glomerosa multitudine
armatorum ne quis ex hiis qui interius commorantur libere per eas
possit exire.
Corpus autem Penthesilee aliqui ex Grecis decreuerunt dandum
canibus ad deuorandum. Pirrus tamen resistit et dixit illud tradendum
esse debite sepulture. Sed Dyomedes dixit, cum per Penthesileam
tot Grecorum nobiles perierunt, esse sepultura corpus eius
indignum. Demum ad hoc deuentum est quod corpus Penthesilee
in quodam magno stagno aquarum uicino ciuitati Troye proici deberet.
/*
Troyanis igitur existentibus tantis doloribus anxiosis et inclusis in
urbe, Anchises cum eius filio Henea, Anthenor etiam cum eius
filio Pollidamas consilium inierunt qualiter uitas eorum possent
saluas facere ne perderentur a Grecis, et si aliud facere non possent,
prodere ciuitatem. Propter quod statuerunt intra se loqui cum
rege Priamo ut ipse rex Grecorum pacem appetat restituendo
Helenam Menelao et dampnum datum per Paridem in insula Cytharea
integraliter sarciendo.
Sed O quam Priamo feliciter successisset, si Greci uellent talem
concordiam acceptare! Licet enim Priamus tante strennuitatis
uiros filios amisisset, tanta fuisset dampna perpessus, si talis fuisset
acceptata concordia, poterat se, uxorem suam Heccubam, eius
filiam Polixenam, suos eciam qui supererant filios naturales, ciuitatem
Troye, et eius ciues qui tunc erant perpetue commendare saluti.
Quod Priamus fecisse potuit iam est diu tunc cum, Grecorum exercitu

Torna all'inizio