Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 181


vni tantum incumbere sed equa distribucione ceteros de vniuersitate
grauare qui iniuncto [h]oneri pares existant et qui sub eius pondere
non succumbant, cum iam tempus sit me ab ipsius [h]onere regiminis
releuare quod super humeris meis tot annis incubuit inconcusse,
et ut aliquem de regibus et principibus eligamus, qui, per debitas
uicissitudines distribucione facta, nos salubriter regat et sua discretione
gubernet. "
Agamenonis igitur colloquio fine facto, placuit astantibus vniuersis,
cum hominum sit uicium naturale frequenter de nouo dominio
gratulari et de noua mutacione gaudere, ut eorum eligeretur
alius gubernator. Et ideo, eleccionis celebrato scrutinio, Palamidem
eorum elegerunt in ducem, regendi totum exercitum sibi potestate
concessa. Inde est quod, colloquio dissoluto, vniuersi ad eorum
se tentoria reduxerunt. Quod postquam Achilli de Agamenonis
mutacione et subrogacione Palamidis per referentes innotuit, ualde
sibi displicuit et irato animo inter astantes asseruit quod Agamenonis
non fuit necessaria nec bona mutacio, cum nec sit ei similis
nec par in discrecione regiminis subrogatus, cum mutaciones semper
fieri habeant ad commoda meliora. Sed quia per tot fuerat communis
eleccio celebrata, tunc inconcussa remansit.
[Incipit liber xxiiius de viiiio bello et de morte regis Persarum
et qualiter Achilles fuit illaqueatus amore Polixene. ]
Duobus igitur mensibus datis ad treugam cum integritate decursis,
rex Priamus, cupiens filii sui mortem in ictibus ensium uindicare,
ipse de persona sua omnes acies ordinauit. Et constitutis
ductoribus super eis, ipse personaliter statuit bellum intrare,
electis xx milibus militum in sue cuneo aciei. Et sic, ut scripsit
Dares, cl milia equitum eo die ex parte Troyanorum ad prelium sunt
egress[c]i. Egreditur primo Deifebus, deinde Troilus, deinde
Paris, deinde rex Priamus, subsequenter Heneas, deinde rex Menon,
deinde Pollidamas, qui usque ad Grecorum licias cum celeritate
festinant. Palamides uero iam acies suas ordinauerat, qui et que
contra Troyanos ueniunt in occursum. Bellum letale committitur,
ex quo deficiencium magna sequitur multitudo. Rex autem

Torna all'inizio