Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 74


Insuper etiam et alios multos manganos, quamvis non tam
magnos, multasque pretherias duosque gattos mirabiles et magnos
ibi circa Creme castrum fabricavere. Imperator quoque
et dux Conradus frater ipsius imperatoris, qui et falzigravus
de Reno dicitur, dux quoque Fredericus fi1ius regis Conradi,
comes etiam Otto, qui et falzigravus dicitur, comesque item
Robertus de Baxavilla, multi quoque et alii duces et principes
innumerabiles manganos preteriasque et gattos ibi
circumquaque fecerunt. Imperator vero a porta Serii ultra
ipsum Serium et fere usque ad portam de Rivolta cum suis
castrametatus fuerat. Cremonenses autem ante predictam
portam de Rivolta hospitati fuerant. Iam dictus namque
dux Conradus frater imperatoris cum suo exercitu, comes
quoque Otto falzigravus aliique etiam cum eo principes ante portam
de Umbriano sua castra posuerant. Duxque Fredericus
regis Conradi filius ultra Magolzum intra portam de Umbriano
et portam de Planengo cum aliis ducibus et principibus
castrametatus fuerat.
Interea domina imperatrix imperatoris uxor, que domina
Beatrix vocatur, cum suo exercitu et una cum duce Henrico

1



5




10




15




20
Torna all'inizio