Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

377


Mediolanenses apud Curtam novam fuerunt per Fredericum
secundum imperatorem debellati atque devicti,
et multi nobiles in Apuliam in captivitate deducti, ubi
etiam suum carrocium amiserunt sequenti anno Vintimilienses
et Albinganenses et Saonenses communi Ianue
rebellaverunt. Ianuenses autem, galeas .XIIII. armantes, Vintimilium
iverunt et in terram descendentes civitatem ceperunt.
hoc [anno] imperator Fredericus misit Ianuam suos ambaxatores
cum litteris, petens sacramentum fidelitatis et homagium.
sed Ianuenses tale sacramentum facere penitus renuerunt et nuncios

Torna all'inizio