Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 27


confusionis rubore levare oculos vix audemus, eo quod probrosa horum nota discriminum longe
lateque diffusa per populos ad contagiose perversitatis exemplum iniquorum animos concitaret, ne
nimis esse misericordes aut potius involvi negligentie vitio videamur, cum supra debitum fuerint
hactenus expectati, ut redirent ad cor quidam, qui recesserant ab olim trahente mole criminum in
profundum, qui etiam continuare procaci vultu non metuunt excusationes pretendentes frivolas in
peccatis, nec vere penitentie lamenta suscipiunt, ut apud Deum corde contriti de tanta possent perfidia
inveniri, Tosto, civi Romano, perditionis filio suisque complicibus, qui una cum ipso furore
diabolico concitati venerabilem fratrem nostrum G. Prenestinum episcopum, honorabile membrum
ecclesie Dei, fuerunt hostiliter insecuti, usque ad instans festum nativitatis dominice terminum
assignamus, ut precise ad mandatum nostrum, ecclesie Romane ac prefati episcopi redeant, congrue
satisfaciant, et sufficienter caveant, quod reverenter nostra, ecclesie Romane ac prefati episcopi
mandata servabunt et penitentiam iniungendam devote suscipient ac in terminis prefigendis eam
pro posse perficere non omittent. Quod si forsan diaboli catena constricti redire infra terminum
prescriptum contempserint aut, postquam mandata nostra susceperint, ea neglexerint adimplere seu
penitentiam, que ipsis a sede apostolica imposita fuerit, infra describendi temporis spatium perficere
non curarint, ex tunc ipsos iuxta constitutionem nuper a nobis de fratrum nostrorum consilio editam
contra huiusmodi sacrilegorum perfidam absque retractione aliqua decernimus puniendos, ne
magis ac magis per licentiam insolescat crudelium cervicositas impiorum et superbia Deum odientium
libere semper ascendat et contra ecclesiam invalescat, si non exseramus ecclesiastice potestatis
gladium contra tales, nimium supportando inflexibilem impenitentiam contumacie et inexorabilem
obstinationem animi perfidorum, qui per diutinam expectationis patientiam non mollescunt.

I 12

Missa nuper epistola per admirationes diffusa multiplices admirationis plus intulit quam receperit a
mittente. Miror procul dubio, quia miratur, et turbor, quia turbatur amicus, cum causa non subsit,
que hiis potuerit vel debuerit dare fomentum. Porro tenebat tenor epistole, quod aque multe non
possunt extinguere caritatem. Unde nimis improbe animo vestro se ingerebat illa credulitas, que
videbatur innuere sic in me caritatis tepuisse fervorem, ut contra vos commotionis aliquid concepissem?
Et quidem, sicut mater non obliviscitur unici filii nec virgo fascie pectoralis, ita non obliviscitur
vester Thomas singularis amicitie, qua sic vobis in Christo coniungitur, quod divisionis dispendio
subiacere non poterit quoddam utriusque individuum animorum. Ergo, modice fidei, quare
dubitastis? Numquid caritas excidet? Que lingua mendacii, que lingua livoris sic vulneravit interiora
dilecti, quod credere potuit me de tam speciali, tam caro sinistrum aliquid credidisse? Quod enim
oculus non vidit nec auris audivit nec in cor ascendit amici, qualiter deduci potuerit in facilitatem
tam levis credulitatis, ignoro. Obmutescant igitur labia detractorum, damnetur os loquentium iniqua,
quoniam nullius nubes mendacii inter nos obnubilare poterit amicitie veritatem; quin immo
tanto fortius fervor eius mutuis affectibus ascendetur, quanto magis, ut ipsam tepescere faceret,
alicuius emuli se conatus effudit. Ad hec, si forte sentitis, quod circa Iohannem excesserim, id, si
placet, rationis admittite, videlicet quod tolerabilius est, facile de talium excessibus credere, ut superabundet
correctio, quam per incredulitatis duritiam profectum negligere corrigendi. Verum, si
vestro iudicio istud non sufficit, de officina spiritus vestri ratio prodeat, que me super hoc apud vos

Torna all'inizio