siue per k scribantur, nulla differentia est nec in sono nec  
in potestate eiusdem consonantis. 
38.  De q.  Q litteram nec Greci resonant nec Hebraei. 
Exceptis enim Latinis hanc nulla[m] alia lingua habet; unde 
et ipsa superuacua est uocata, quoniam per c cuncta ueteres 
scripserunt. Q etenim nisi eandem uim haberet quam c, 
numquam in principiis infinitiuorum et interrogatiuorum	quorundam nominum per obliquos casus in c litteram transiret, 
ut quis cuius cui. Similiter a uerbis q habentibus in 
quibusdam participiis in c transfertur, ut sequor secutus, 
loquor locutus. 
39.  Q quare consueuit scribi.    Q autem quibusdam 
propter nichil aliud uidet<ur> scribenda esse, nisi  
ut ostendat sequens u ante alteram uocalem in eadem syllaba[m]  
positam perdere uim litterae in metro. Quod si  
ideo alia littera est extimanda q quam c, debet g similiter,  
cum praeponitur u amittenti uim litterae, alia putari, et alia, 
cum id non facit. Dicimus enim anguis sicuti quis et augur  
sicubi cur. C igitur et k et q licet nomine et figura differant,  
unum sunt potestate. 
40.  Quare dicantur mutae.  Mutae autem dicuntur, non  
quod omnino mutescant, sed quia ad comparationem bene 
sonantium exiguam uocem tenent. Sic etiam informis mulier  
dicitur, non quod omnino forma careat, sed quia male est  
formata. 
41.   Vnde incipiant et quomodo finiant. Mutae itaque a se  
incipiunt et in e uocalem desinunt, ut be ce, praeter k quae 
desinit in a, et praeter q quae finitur in u. 
42.  De y et z.  A Grecis duas litteras mutuauit Latinitas,  
y et z, propter nomina Greca. Istae namque, uidelicet y et z,
  |  
  
  
175 
  
  
  
  
180 
  
  
  
  
185 
  
  
  
  
190 
  
  
  
  
195 
  
  
  
  
200 
 
  |