: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 18


se facte assensum prebuit incostanter paratus, intuitu divine maiestatis omne periculum pro
ecclesia et republica sustinere. Et sic contra potentissimum Federicum suscepit alacriter et
audacter regni Alemanie diadema.
DE IANGRAVIO REGE ALEMANIE CONSTITUTO CONTRA FEDERICUM ET EIUS VICTORIA CONTRA
CONRADUM EIUS FILIUM. - Anno Domini 1246 Iangravius rex Alemanie congregavit
exercitum copiosum adversus Conradum filium Federici. At ille in manu valida occurrit
audacter. Inito igitur certamine, Conradus, amissa multitudine militum, vix cum paucis evasit,
quem nisi sceleratus dux Bauguarie suscepisset, immemor patris sui a Federico deposito
interfecti, Iantgravius de Alemania estirpasset. In predicto igitur prelio et in aliis negociis
ecclesie in Teuthonia pertractandis, legatus sedis apostolice erat vir magnanimus Philippus
scilicet episcopus ferrariensis, cuius audacia et sagacitas circumspecta tam in captione Ferarie
quem in factis Alemanie potest ore omnium merito commendari. Iste namque pro romana
ecclesia subire pericula et labores minime recusavit. Ipse fuit verus levita, qui dixit
patri et matrique: " Nescio vos ", et fratribus suis similiter, quia patrem et matrem et etiam parentelam
contempsit et capi ab imperatore sustinuit patienter, eligens in tantis augustiis ecclesie
Deo et summo pontifici obedire, quam parentum carnalium amore a tramite recedere
veritatis.
QUALITER ECELINUS CEPIT ABBATEM SANCTE IUSTINE. - Eodem anno factum accidit
lacrimosum, plenum compassione pariter et dolore. Nam Ecelinus satane minister, diaboli
carnifex, potator humani sanguinis sitibundus, inimicus ecclesie, hereticorum refugium, malicie
sedulus adinventor manum misit ad desiderabile membrum ecclesie, id est abbatem Sancte
Iustine de Padua, capiendum, virum utique iustum, honestum, bonis moribus informatum
et Deo et populo attestante, plurimum reverendum. In die igitur sancti Bricii ipsum cum
fratre carnali capi precepit, ipsumque inclusit in carcere tenebroso, faciens eum velut proditorem
imperii cum diligentia custodiri.
Eodem anno Albertus et Nicolaus de Lendinaria viri nobilissimi et potentes et sicut
rose inter milites Marchie fulgentes, accusati de proditione, multis ab Ecelino afflicti tormentorum
generibus defecerunt.
QUALITER MORTUUS EST ENRICUS DE EGNA. - Anno Domini 1247 in mense februario
factum magne audacie accidit in Verona. Nam cum Henricus de Egna, filius sororis nequissimi
Ecelini, gereret predicte regimen civitatis, quidam miles veronensis nomine Iohannes de
Scanarola, accusatus de proditione, ante tribunal eius vinctus compedibus assistebat. Cui
etiam Henricus diceret: "Iohannes, scias esse impossibile quod evadas", ille gladium de caliga
latenter educens irruit in eum, ipsumque in capite graviter vulneravit, itaque vix diebus
XV supervixit. Tunc satellites potestatis ipsum protinus occiderunt. O mira stupendaque

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio