Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 647


liceat iugum ducere cum infidelibus, ipse enim filias suas cum alio benedicetur et sic populo gentili
tradetur; et quod sine examinatione prefati presbiteri, ut presint, ordinantur; et aliud, quousque inmanis
invaluit error perniciosus, ut etiam vivente viro mulieres in conubio sibi sortiantur ipsi pseudosacerdotes;
simulque et de libertate arbitrii; et alia multa, sicut
fati estis, quae longum est dicere:
quid multa vobis heresum per singula scribere, quia olim tempus est, quod Priscilliani
docmatis inpleverunt? Quapropter, dilectissimi, oportet vestra industria sollertissimae vigilare
et, sicut decet Domini sacerdotes, nulli vos [liceat] canones ignorare nec quicquam facere,
quod patrum possit regulis obviare. Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma
constitutorum, pro aliquorum libito licentia populis permissa, frangatur? Unde constat, ut, si quis
de predicta capitula obnoxius reperietur, profecto eum regulariter a consortio fidelium Dei, utpote
corrumtorem patrum tradicionum, extorris efficiatur et in aeterna condempnatione inveniatur.
Cavendum ergo dilectioni vestrae est magnaque diligentia prohibendum, ne per huiusmodi
homines extincta dudum scandala suscitentur et de exciso olim docmate aliquod in provincia eiusdem
mali germen oriatur, quod non solum in radicibus suis crescat, sed etiam sanctae eclesiae subolem
veneno sui odoris inficiat. Qui correctos se videri volunt, ab omni suspicione se purgent et obediendo
nobis probent, se esse nostros. Quorum si quisquam salubribus preceptis satisfacere detractaverit,
sive ille clericus sive sit laicus, ab aecclesiae societate pellatur, ne perditor animae suae saluti insidietur
alienę.

Et sicut per nos seu almoque archiepiscopo in predicatione orthodoxae fidei
Directo sanctae Romane ecclesiae ob amorem beati Petri principis apostolorum concordes
predicate, ut, sicut unus est pastor noster Christus, Dei vivi filius, omnes simul in uno eius efficiamur
aggregati ovili et, quemadmodum [unius] capitis simus membra, unum efficiamur corpus in
Christo Iesu domino nostro, promerentes
eius, quam sanctis suis contulit cultoribus, qui eius precepta
custodiunt et ab initio mundi divinae eius placuerunt maiestati, desiderabilem promissionem,
quam ait: ‘Venite benedicti patris mei, percipite regnum vobis preparatum ab origine mundi’.

HADRIANUS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTISSIMO NOBIS
EGILA EPISCOPO.

Dudum praecipua gnaraque dilectio tua ad sedem apostolicam, quae est capud
totius Dei ecclesiarum, directos affatus secundum vibrantissimam fidem, quam erga
beatum Petrum apostolorum principem et nos ex intimo gerit corde, cum nimio amore
suscepimus. Ad ea, quae eius poposcit sollertia ex divino fonte oriri nitidius ac
saluberrimae sanctae nostrae catholicae et apostolicae aecclesiae, olitano ritu orthodoxae
fidei exarantes, immo sanctorum patrum veneranda institutione sine macula
speculantes, per earum tunc transvectores tuae emisimus almitati.

Torna all'inizio