Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 272

libro VIII


(4) Prodest etiam ut nos ipsi scribamus que perfecte volumus recordari. Et si longiora fuerint, divisa per partes melius inherescunt. (5) Apponende sunt note singulis rebus, ut memorie perfectius commendentur nec voce magna legendum est sed murmure potius meditandum. (6) Nocte magis quam die memoria confortatur, quia silentium prodest memorie sed tumultus et rerum occupatio multum obest. (7) Rerum quoque magis quam verborum convenit meminisse. Tamen et verborum quandoque expedit recordari. (8) Valet ad memorandum, si fieri potest, frequentia repetendi nec est mens ultra quam ferre valeat oneranda nec laborare debet circa quorumlibet recordationem sed eorum magis que plus utilitatis habeant vel que videantur amplius expedire. (9) Multa quoque possumus agere que memoriam ebetant et similiter uti cibariis vel potibus que offendunt. E contrario quedam actiones ad memorandum proficiunt et cibi quidam et potus et etiam medicine, de quibus est ab illis querendum quos agitat labor mundi. (10) Delectatio insuper rerum seu verborum memorie multum prodest, quia illa magis meminimus in quibus amplius delectamur.
(11) Unde versus:
"Finge tibi notulas quascumque dat optio mentis
Dum te delectant, dum tu docearis in illis".

Torna all'inizio