Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 174


non poterant, proposuerunt incidere sibi caput. Sed tunc superuenit
ille fortissimus Troilus, qui, multis tunc per eum interfectis
ex Grecis, ipsum ab eorum manibus liberauit. Tunc Thelamonius
Aiax cum iii milibus pugnatorum bellum intrauit, in Pollidamam
irruit, ipsum prosternit ab equo. Sed Troilus festinus occurrit, qui
Pollidamam in equum suum fecit ascendere, multo labore depressum.
/*
Tunc Paris bellum intrauit et ex parte Grecorum Acilles, qui cum
suis sic potenter irruit in Troyanos quod Greci in uirtute Achillis
Troyanos uertunt in fugam et Troyani sunt dare terga coacti.
In ciuitatem se recipere festinabant. Interim dum Margariton,
vnum ex filiis regis Priami, intercipere conatur Achilles, dum ille
sibi uiriliter restitisset, Achilles interfecit eundem. Tunc clamor fit
maximus de morte Margariton crudeliter interfecti. Thelamonius
autem Troianos potenter insequitur sed Paris viriliter eosdem defendit
necnon et alii filii regis Priami naturales. Non tamen in tantum in
uiribus preualuerunt eorum quin Troiani coacti precipiti
fuga ciuitatem non intrassent eorum et corpus Margariton ad
ciuitatem mortuum detulerunt.
Quem ut mortuum Hector audiuit, multo dolore torquetur, diligenter
querit quis eum interfecerit. Quem Achillem fuisse relatum
est ei. Tunc Hector quasi furibundus, in ira ligata casside, rege
patre inscio, bellum ingreditur et statim in furore suo duos magnos
duces interfecit, Euripolum scilicet et ducem Astidum. Grecos
deinde uiriliter impetit, diruit, uulnerat, et occidit, quem Greci
illico cognouerunt in letalibus ictibus ensis sui. A facie eius aufugiunt
et Troyani Grecos inuadunt et potenter ipsos expugnant.
Greci uero Pollidamam capiunt et captum educere conabantur a
bello. Sed Hector ipsum liberat, qui ducentes eum in suis
uiribus interfecit. Quod dum inspexisset, quidam Grecorum
maximus amiratus, nomine Leochides, in Hectorem irruit, morti
tradere putans eum. Sed Hector totus exardens in iram in ipsum
irruit et in furore ire sue interfecit eundem.
Achilles uero, ut uidit Hectorem tot nobiles Grecorum et infinitos
alios morti sic uelociter tradidisse, suo concepit in animo quod, nisi

Torna all'inizio