Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

301


auxilium denegassent, Ianuenses igitur armaverunt tam navium
quam galearum exercitum copiosum et in Syriam sunt profecti
habentes secum galeas .XL., ubi erant multi peregrini cruce signati
et multi nobiles et barones sub Gofredo de Bugnono, duce Lotoringie,
qui omnes Anthiochiam perrexerunt, eam a Sarracenis
recuperare volentes. sanctus autem Andreas apostolus,
cuidam viro fideli et devoto apparuit dicens: "Veni, ostendam
tibi lanceam cum qua perforatum fuit latus Domini nostri
Yhesu Christi. istam lanceam ante exercitum portabitis et
victoriam obtinebitis". cum igitur dictus vir locum ab apostolo
ostensum invenisset, duci exercitus alijsque principibus hoc
studuit intimare. ipsi igitur in loco fodientes, ipsam lanceam
invenerunt. qua inventa, tanquam certi de victoria, ipsam lanceam
ante exercitum cum reverencia deportabant et sic ad Anthiochiam
viriliter accedentes, ipsam de manibus Sarracenorum
recuperaverunt. exercitum quoque maximum Sarracenorum,
qui Anthiochiam redierat et ipsam obsidebat, [debellaverunt].

Torna all'inizio