EXPOSITIO TEXTUS
«Boni vero arbitrium multo liberius habent post confirmationem quam ante».
Sed contra, liberum arbitrium est quod cogi non potest. Sed negationes non
recipiunt magis et minus. Ergo nec liberum arbitrium.
Ad quod dicendum, quod quamvis negatio, secundum illud quod est, magis vel
minus non recipiat; tamen dicitur intendi et remitti, quatenus habet causam in
subiecto; sicut qui caret substantia oculi, magis dicitur caecus quam ille cuius
visus dicitur ab humore aliquo impeditus ad pupillam confluente: et ideo dici
potest libertas arbitrii maior et minor, secundum modum naturae in qua est.
«Occulta quaedam semina in corporeis huius mundi elementis latent». Per
haec semina intelliguntur virtutes activae existentes in rebus ex virtute caelesti,
et ex qualitatibus activis et passivis: quia semen in 2 Phys., computatur
inter causas activas.
|
|