12. DE CENTVM FORMIS
In ista parte ponuntur centum formae cum earum definitionibus,
ut subiectum extendatur ad intellectum. Nam per formarum
definitiones intellectus quidem erit condicionatus ad discurrendum
illas per principia et regulas. Et per talem discursum
intellectus habebit notitiam de formis, positis in quaestionibus,
definitionibus. Ideo formae cum suis definitionibus sunt hae:
1. Entitas est causa, ratione cuius aliquod ens causat aliud ens.
2. Essentia est forma, ab esse abstracta et in eo sustentata.
3. Vnitas est forma, cui proprie competit unire.
4. Pluralitas est forma, aggregata ex pluribus, numero differentibus.
5.
Natura est forma, cui proprie competit naturare.
6. Genus est ens ualde consideratum et ualde confusum, quod de
pluribus differentibus specie praedicatur.
7. Species est ens, quod de pluribus differentibus numero
praedicatur.
8. Indiuiduitas est terminus, qui magis distat a genere, quam
aliud ens.
9. Proprietas est forma, cum qua agens specifice agit.
10. Simplicitas est forma, quae magis distat a compositione
quam aliquod aliud ens.
11. Compositio est forma, aggregata ex pluribus essentiis.
12. Forma est essentia, cum qua agens agit in materiam.
13. Materia est essentia simpliciter passiua.
14. Substantia est ens, per se existens.
15. Accidens est forma, non per se existens, nec ad suum finem
principaliter se habens.
16. Quantitas est ens, ratione cuius subiectum est quantum, et
cum ea ipsum agit quantum.
17. Qualitas est ens, ratione cuius principia sunt qualia.
18. Relatio est forma respectiua ad multa diuersa, sine quibus
non potest esse.
19. Actio est forma, inhaerens passo.
|
|