non proficit in sciencia qui furtive vult eam acquirere, quia
hec vilitas persone nisi in vili anima esse non potuit, in qua
nec accrescit sciencia, nec fructum produxit. Et dixit: quando
docebis discipulum qui non leviter discat quod hostendes
procura ut non sine labore concipiat; immo, ut cogitet in hiis
que docueris, statue loqui obscurius et, cum videris eum intelligere
impotentem, quod clausum est ostendas aperte. Et dixit:
quando expedierit tibi consulere aliquem super aliquo emergenti
negocio, primo iuvenem cures consulere, demum senem
consultes. Et dixit: consilium eque sapientis ut tu, melius
est tibi quam tuum; quia bona voluntas que te a bono consilio
retrait eligendo, in alio non existit. Et dixit: non tuearis illum
qui per te deffendi intendit in eo per quod tua bonitas minuitur.
Et dixit: boni semitam generationis multiplicant, et mali semitam
corruptionis accrescunt. Et dixit: modicum non reputes unum
inimicum habere, quia malum maius quam cogites tibi poterit
oriri ab eo. Et dixit: res que est contra naturam vires habet
suo inicio forciores, et res naturalis in fine. Et dixit: rectum
est uniforme, et ab hoc indirecte frui est facile, et difficile recte,
et hoc est simile emissioni sagitte que, ut recte dirigatur ad
signum longus expedit usus, et e contrario non est opus usu
ut erretur vel divertatur ab eo. Et dixit: non est conveniens
pravorum dominium quia, licet bonum videatur aliquo tempore,
ad malum tamen deveniet finem. Et dixit: maius detrimentum
quod regnum habere potest est propter elatos corde qui, habentes
meliorem quam meruerint statum, alios se meliores despiciunt
et tali modo ordinacio regni pervertitur et turbatur; expedit
ergo domino quod constituat et ordinet quemlibet modo et loco
|
|