Franciscus Nelli: Epistolae ad Franciscum Petrarcam

Pag 217

XIIII


assotiatumque etruscum Persium lectitans,
usque refectus sum; tanta michi dulcorositas
ex eorum asperitatibus suborta est;
querorque, quod sero illis familiarem me
feci, ita me opinionibus allocuntur meis, ita
me ueritatibus suis euiscerant enecantque. Et
si suum habet quisque indicium, mea quidem
sententia est, illos utilia honestaque uite ardentius
precepisse.
Nunc iterum ad te reuertor anime mi. Dic
michi quando te in Affrica tua legam ? quando
in buccolicis omnibus ? quando in comediis ?
et dyalogo ? nec non et compendio illo et paratissimo
ad ystorias generosas itinere ?
Carebo semper tui presentia tuorumque librorum,
quos longa expectatione fatigatus, inhyanti
gutture sitibundus efflagito. Exhibe te
nobis, queso, in eternis operibus tuis; que diu
elaborasti uigilansque pallensque, ut in illis
uitas hominum inspiciamus, instruamurque,
tanto efficacius quanto dulcius omnia decantasse
te credimus. Videamus quoque tibi quod

Torna all'inizio