Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 6


imperatori salutem et apostolicam benedictionem ".
Regem Anglie hoc modo: " C(elestinus) episcopus sicut supra
dilecto in Christo filio R(ichardo) illustri anglorum
regi salutem et apostolicam benedictionem ". Regem Scicilie
in salutatione appellat " karissimum et specialem ecclesie romane
filium christianissimum et catholicum ". Sed remota causa
remotus est effectus. Omnes alios reges salutat sicut regem
Anglie, mutatis nominibus regum et propriis secundum quod
mutari debent. Reginas eodem modo mutato masculino in
femininum. Patriarchas, archiepiscopos, salutat hoc modo:
" C(elestinus) episcopus venerabili fratri G(aldino) mediolanensi
archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem ".
Sic salutat omnes istos, mutatis nominibus dignitatum
et propriis secundum quod mutari debent. Si aliquis eorum
fungitur aliqua legatione dicit " apostolice sedis legato ", vel
si fuerit eorum aliquis alicuius provincie primas, sicut gradensis
patriarcha, dicit " totius Dalmatie atque Croatie primati ".
Et nota quod solummodo patriarchas, archiepiscopos
et episcopos appellat " venerabiles fratres ", et omnes alios
homines cuiuscumque sint ordinis vel conditionis dummodo
sint de christianorum numero. Si non fuerint interdicti
aut excomunicati appellat " filios dilectos " vel " karissimos "

Torna all'inizio