Adalbertus Samaritanus: Praecepta dictaminum

Pag 44


G. superno munere, si quid est, W. honeste indolis
adolescentulo mutue affectionis dilectionem.
Litteras nostre amicitie petitorias, frater amabilis,
direxisti, quibus nostro cordi ingentem letitiam ingessisti.
Quis enim sane mentis sciolus tuis honestis moribus non avide
inhereat? Quis enim tue preclare dilectionis unionem adipisci
valens, non adeptam non mereat? Quis nobilis viri familiaritatem
spernat, affabilitatem contempnat, industriam
fugiat? Nam, ut omittam cetera maxima et egregia tui ingenii
insignia, cunctos prepollentis patrie viros industrios facundia
Tulliana superas et antecessorum largifluam munificentiam
noviter decoras. Unde, ut debeo, ad postulata blande
respondeo.
Quod me in epistola tua plurimorum bonorum commemoratione
commendas, quantum ad te non est mea gloria fallax,
sed opinione fraudaris; non enim in me tot bona cognosco.

Torna all'inizio