michi, ut me de Ordine sancti Francisci extraheret, quousque
ultimum diem clausit, nec unquam reconciliatus est michi, in
duritia perseverans). Cum autem ex parte Arni per burgum
Sancti Michaelis descenderem, ecce subito prospexi et vidi quod
filius Dei veniebat ab una domo et portabat panem et ponebat
in sporta. Idem faciebat beata Virgo, et idem Ioseph nutritius
pueri, cui beata Virgo fuerat desponsata. Et sic fecerunt quousque
et circa complete et sporta impleta fuit. Est autem consuetudo
in partibus illis quod sporta ponitur inferius panno cooperta et
frater ascendit domos, ut panem petat et portet et ponat in sporta.
Postquam autem fuit et circa complete et sporta impleta, dixit
michi filius Dei: «Ego sum redemptor tuus, et ista est mater mea,
et iste tertius Ioseph, qui dictus est pater meus; ego sum qui pro
salute humani generis reliqui domum meam, dimisi hereditatem
meam, dedi dilectam animam meam in manum inimicorum
eius. Ego sum de quo apostolus meus Paulus scripsit, II Cor.
VIII: Scitis gratiam Domini nostri Iesu Christi, quondam propter
vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites
essetis. Non erubescas ergo, fili, amore meo mendicare, ut vere
quod scriptum est dicere possis: Ego autem mendicus sum et pauper,
Dominus sollicitus est mei». Et aio ad eum: «Domine, de
te scriptum est verbum illud an de membris tuis?». Et Dominus
ait: «Et de me scriptum est, quia vere mendicus fui et pauper,
et de quolibet qui meo amore mendicat. Et modo experimento
probasti quod tui sollicitus fui iuvando te in circa tua et tibi
sportam implendo. Recordare ergo, fili, paupertatis et transgressionis
mee, abscinthii et fellis. Recordare etiam quod scripsit pater
tuus Franciscus, amicus et dilectus meus, in regula fratrum Minorum:
"Fratres tamquam peregrini et advene in hoc seculo in
paupertate et humilitate Domino famulantes vacant pro elemosina
confidenter. Nec oportet eos verecundari, quod Dominus pro
nobis se fecit pauperem in hoc mundo. Hec est illa celsitudo altissime
paupertatis que vos, karissimos fratres meos, heredes et reges
regni celorum instituit, pauperes rebus fecit, virtutibus sublimavit.
Hec sit portio vestra, que perducit in terram viventium. Cui,
dilectissimi fratres, totaliter inherentes nichil aliud pro nomine
|
|