qui quodammodo tunc coruscare incipiunt, cum ad corrigenda mala subiectorum
quasi zelo se ultionis accendunt, sed protinus extinguntur, quia
qualibet adversitate fracti vel torpore desidiae resoluti cito deficiunt.
Unde et ille Barach desidis ac resoluti pastoris figuram gerens aiebat ad
Debborram: Si veneris mecum, vadam; si nolueris venire, non pergam .
Quapropter sicut vir ille cum femina, Barach videlicet cum Debborra,
mutuis se fulcientes auxiliis contra Sisaram praelium suscaeperunt, eumque
cum suis agminibus et nongentis falcatis curribus funditus debellarunt,
ita vos, tu scilicet et Taurinensis episcopus, contra Sisaram luxuriae ducem
arma corripite, eumque in filios Israel, hoc est in clericos aecclesiae dominantem,
mucrone pudicitiae iugulate. Quatinus et episcopus, immo
omnes episcopi, qui in amministrationis tuae finibus commorantur, sacerdotali
clericos disciplina coerceant, et tu in feminas vigorem terrenae
potestatis extendas. Tres quippe tantummodo feminas Deus novit, quae
his plures sunt, in eius adhuc notitiam non venerunt. Novit enim virgines
cum Maria, viduas cum Anna, coniuges cum Susanna.
Illorum vero clericorum feminae, qui matrimonia nequeunt legali iure
contrahere, non coniuges sed concubinas potius sive prostibula congrue
possumus apellare. Ideoque quia a Deo non merentur agnosci, de templo
Dei merito censentur excludi. Nam si soror Aaron Maria, quia Moysi levi
sermone detraxit, mox lepra perfunditur, septemque diebus a tabernaculo
removetur, quo iure istae ingredi permittentur aecclesiam, quae eidem
aecclesiae sordes libidinis inferunt, vasa Domini in proprios usus adsciscunt,
et ut apertius loquar, ministros altaris propriae luxuriae ministrare
compellunt?
Age ergo, esto virago Domini, et quasi Debborra cum Barach, hoc est
coniunctis simul episcopis, Sisaram ad internitionem usque persequere. Et
sicut Iahel uxor Aber tabernaculi sui clavum super Sisarae cerebrum posuit
malleoque percussit ac tympus utrumque transfixit, ita tu signo crucis
diaboli verticem transfode, auctoremque luxuriae, qui clericos a caelestibus
gaudiis excludit, elide. Talis enim victoria Deum valde laetificat, qui
aliquando per feminas gloriosiori laude triumphat. Iudith quippe continentiae
vidualis exemplum dum deauratos ostroque nitentes Olofernis
thalamos sprevit, fortioribus armis in mente praecincta, etiam caput
ebrium audenter impresso pugione truncavit. Quae etiam ut hanc meruisset
|
|