Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 665


aut quorum animam iurat, quocienscumque et quandocumque in
hac cauta fueris requisitus
etc. ut supra.
Cum autem omittitur iuramentum calumpnie, tunc
notarius ita scribat. ponat primo litis contestacionem, ut
superius est notatum. deinde dicat: et quia iuramentum
calumpnie de aliqua dictarum parcium petitum non extitit
ab utroque dictorum litigancium, tacite est obmissum.

f . De conmissionibus.
Quia plurimumque iudices articulum istum de iuramento
calumpnie, testium recepcionem, et examinacionem,
necnon etiam consueverunt conmittere totam causam, ideo
de conmissionibus et iudicum excusacionibus est videndum.
a.
Et primo, cum pluribus iudicibus causa conmittitur cum
illa clausula: si non omnes, qualiter ille vel illi qui
interesse non possunt se debeant excusare.
A . Excusacio college.
Sapienti viro magistro H decano londoniensi, domini
pape iudici delegato, C archydiaconus lewenensis eius
collega salutem et sinceram in domino karitatem.
Quia cognicioni et decisioni cause vobis et michi a sede
apostolica delegate, videlicet quam P movet seu movere
intendit R de tali loco super quadam summa peccunie
et rebus aliis, prout in litteris apostolicis ab ipso P inpetratis
continetur plenarie, non possum sine rei familiaris
periculo interesse, prudencie vestre presencium insinuacione
notifico ut ex nunc in iam dicto procedentes negocio meam
presenciam nullatenus expectetis.
Datum etc.
B . Quando delegatus vices suas condelegato conmittit.
Magne prudencie viro T, domini pape iudici delegato,
H eius collega salutem in domino sempiternam.

Torna all'inizio