Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 418


Solutio
Respondeo dicendum, quod cum obiectum amoris sit bonum, dupliciter aliquis
tendere potest in bonum alicuius rei. Uno modo ita quod bonum illius rei ad
alterum referat, sicut quod bonum unius rei optet alteri, si non habet; vel complaceat
sibi, si habet: sicut amat quis vinum, in quantum dulcedinem vini
peroptat, et in hoc gaudet quod ea fruitur, non quod vinum ipsam habet; et hic
amor vocatur a quibusdam amor concupiscentiae. Amor autem iste non terminatur
ad rem quae dicitur amari, sed reflectitur ad rem illam cui optatur bonum
illius rei. Alio modo amor fertur in bonum alicuius rei ita quod ad rem ipsam
terminatur, inquantum bonum quod habet, complacet quod habeat, et bonum
quod non habet optatur ei; et hic est amor benevolentiae, qui est principium
amicitiae, ut dicit Philosophus.
Unde gradus caritatis secundum hunc modum amoris attendendi sunt, quia
caritas amicitiam includit, ut supra, dist. 27, quaest. 2, art. 1, corp., dictum est.
Bonum autem illud unusquisque maxime vult salvari quod est sibi magis placens:
quia hoc est appetitui informato per amorem magis conforme; hoc est
autem suum bonum. Unde secundum quod bonum alicuius rei est vel aestimatur
magis bonum ipsius amantis, hoc amans magis salvari vult in ipsa re amata.
Bonum autem ipsius amantis magis invenitur ubi perfectius est; et ideo, quia
pars quaelibet imperfecta est in seipsa, perfectionem autem habet in suo toto;
ideo etiam naturali amore pars plus tendit ad conservationem sui totius quam
sui ipsius. Unde etiam naturaliter animal opponit brachium ad defensionem
capitis, ex quo pendet salus totius. Et inde est etiam quod particulares homines
seipsos morti exponunt pro conservatione communitatis, cuius ipsi sunt pars.
Quia ergo bonum nostrum in Deo perfectum est, sicut in causa universali prima et
perfecta bonorum, ideo bonum in ipso esse magis naturaliter complacet quam in
nobis ipsis; et ideo etiam amore amicitiae naturaliter Deus ab homine plus seipso
diligitur. Et quia caritas naturam perficit, ideo etiam secundum caritatem Deum
supra seipsum homo diligit, et super omnia alia particularia bona. Caritas autem
supra naturalem dilectionem ipsius addit quamdam associationem in vita gratiae,
ut supra dictum est. Quidam autem dicunt, quod aliquis naturaliter amore concupiscentiae
Deum plus seipso diligit, inquantum divinum bonum est sibi delectabilius;
sed amore amicitiae plus seipsum naturaliter quam Deum diligit, dum plus
se vult esse et vivere et habere aliqua bona quam Deum; sed caritas ad hoc naturam
elevat ut etiam per amicitiam aliquis plus Deum diligat quam seipsum.
Sed prima opinio probabilior est: quia inclinatio naturae hominis inquantum est
homo, nunquam contradicit inclinationi virtutis, sed est ei conformis.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod amor non est unio ipsarum rerum essentialiter,
sed affectuum. Non autem est inconveniens, ut illud quod est minus
coniunctum secundum rem, sit magis coniunctum secundum affectum, dum plerumque

Torna all'inizio