Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 42


4. Item, per peccatum non est in aliquo capacitas humanae naturae ampliata.
Sed post peccatum humana natura inventa est capax tanti boni ut a Deo assumeretur
in unitatem personae. Ergo et ante peccatum huius dignitatis capax
fuit. Sed ad Deum, qui infinito amore diligit ea quae sunt, pertinet ut nullum
bonum creaturae deneget cuius est capax. Ergo ipse humanam naturam assumpsisset,
etiamsi homo non peccasset.
5. Item, non est credendum quod homo ex peccato aliquod commodum reportaverit.
Sed maxima dignitas humanae naturae est in hoc quod assumpta est in
unitatem divinae personae. Ergo hoc per peccatum homo consecutus non est; et
sic idem quod prius.
6. Item, cum homo ad beatitudinem creatus sit, ante peccatum totus homo beatificabilis
erat. Sed beatitudo hominis quantum ad partem sensitivam erit in
aspectu humanitatis assumptae, quantum vero ad partem intellectivam in contuitu
Deitatis assumentis: sic enim «ingredietur homo et egredietur», ut
Augustinus exponit «ut pascua inveniat», Ioan. 10, 9.
Ergo etiamsi homo non peccasset, humanitas a Deo assumpta fuisset.
7. Praeterea, Bernardus exponens id quod dicitur Ionae 1, 1:
«Si propter me orta est tempestas» etc., dicit, quod diabolus vidit rationalem
creaturam assumendam in unitatem personae Filii Dei et invidit, et haec invidia
fuit causa casus eius, et movens ipsum ad tentandum hominem. Si autem
Incarnatio non fuisset nisi homine peccante, non instigasset diabolus hominem
ad peccandum: quia per hoc promovisset eum ad bonum quod ei invidebat.
Ergo etiamsi homo non peccasset, Deus fuisset incarnatus.
SED CONTRA, Augustinus in libro de verbis Apostoli, exponens illud
Matth. 18, 2: «Venit Filius hominis quaerere et salvum
facere quod perierat», dicit: «Si homo non peccasset, Filius hominis non venisset».
Sed ibi Dominus loquitur de adventu in carnem. Ergo si homo non peccasset,
Filius Dei non esset incarnatus.
Item, 1 Tim., 1, 15: «Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos
facere». Ubi Glossa Augustini dicit, quod nulla causa fuit domino Christo
veniendi, nisi peccatores salvos facere. «Tolle vulnera, tolle morbos, et nulla est
causa medicinae». Sed remota causa removetur effectus. Ergo si peccatum non
fuisset, Filius Dei non fuisset incarnatus.
Praeterea, Apostolus dicit Hebr. 2, 14: «Quia pueri communicaverunt carni et
sanguini, et ipse similiter communicavit eisdem, ut per mortem destrueret eum
qui habebat mortis imperium». Sed mors per peccatum in hunc mundum intravit,
Rom. 5. Ergo si peccatum non fuisset, per Incarnationem Deus carni et sanguini
non communicasset.
Praeterea, Gregorius dicit (in benedictione cerei paschalis):
«Nihil nobis nasci profuit, nisi redimi profuisset». Sed redemptio non fuisset,
nisi peccati servitus fuisset. Ergo si peccatum non fuisset, Filius Dei temporaliter
natus non fuisset.

Torna all'inizio