eo quod in multa sapientia multa sit indignatio, et qui addit
scientiam addit dolorem».
(2) Licet enim oporteat indagantem multis insudare vigiliis
et invigilare sudoribus, vix tamen est quidquam tam
vile, vix est tam facile, quod ad plenum intelligat homo et
comprehendat ad liquidum, nisi forsan illud perfecte sciatur
quod nichil scitur perfecte, quanquam ex hoc insolubilis
redargutio consequitur. Quidni? «Corpus quod corrumpitur
aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum
multa cogitantem». Audi quid super hoc sentiat Salomon:
«Cuncte res difficiles, non potest eas homo explicare sermone».
«Est homo qui diebus ac noctibus sompnum non
capit oculis et nullam operum Dei potest invenire rationem,
et quanto plus laboraverit ad querendum, tanto minus inveniet».
/*
(3) Deficiant ergo scrutantes scrutinio, quoniam accedet
homo ad cor altum et exaltabitur Deus. «Perscrutator maiestatis
opprimetur a gloria». Qui magis intelligit, magis dubitat,
et ille videtur plus sapere, qui plus desipit. Pars ergo
scientie est scire quod nesciat. «Fecit autem Deus hominem
rectum, et ipse se infinitis miscuit questionibus».
XIII
De variis hominum studiis.
(1) Currunt et discurrunt mortales per sepes et semitas,
ascendunt montes, transcendunt colles, transvolant rupes,
pervolant alpes, transgrediuntur foveas, ingrediuntur cavernas,
|
|