Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 201


conclusus, cum demum Troyanorum et Grecorum exercitus ad
letale bellum xvii<um> se accingunt. Feruet ergo bellum durum inter
eos, quod per vii dies continuos non quieuit. Quibus diebus, amore
uetante, Achilles continuit motus suos, dum ad prelium se nullatenus
ingessisset. Infra quos multi de Grecis interfecti fuerunt.
Quod dum Agamenon uideret tantorum suorum excidium, a Troyanis
inducias postulauit. Sed Troyani sibi eas concedere negauerunt,
nisi tot dierum tantum infra quos Greci possent eorum mortuos
sepelire.
Hiis igitur diebus elapsis, letale bellum xviii<um> factum est inter
Troyanos et Grecos. Nam ordinatis aciebus eorum, durum bellum
committitur inter ipsos. Quare Menelaus et Paris in prelio se coniungunt,
ambo se sternunt ab equis in eorum potencia lancearum.
Pollidamas in Vlixem irruit ense nudo et Vlixes in ense nudo similiter
ab eo uiriliter se defendit. Menesteus dux Athenarum Anthenorem
aggreditur, ipsum impugnat sic quod eum ab equo deiecit. Rex
Philimenis Agamenonem inuadit, quem tunc grauiter offendisset,
sed rex Thelamonius succurrit ei, qui regem Philimenem uulneratum
prostrauit ab equo. Anthilocus autem, Nestoris filius, irruit
in vnum ex filiis naturalibus regis Priami, nomine Brunum de
Gemellis, sic cum lancea sua potenter ipsum inpellens et letaliter
uulnerans quod ipsum mortuum prostrauit in terram.
De morte uero Bruni Troyani ualde facti sunt anxii. Cuius
rumor dum peruenisset ad Troilum, de eius morte Troilus multas
prorupit in lacrimas, et in Grecos multo irruit in furore, sic quod eos
sine dubio coegisset in fugam, nisi Mirmidones uiriliter restitissent.
Propter quod Troilus dimissis aliis in Mirmidones se conuertit,
contra eos se ingerit uirtuose, ipsos uulnerat et prosternit et multos
occidit ex eis, sic quod Mirmidones sustinere Troili impetum non
ualentes nec alii Greci multitudinem Troyanorum, fuge precipites
se committunt. Quos Troilus et ceteri Troyani usque ad eorum tentoria
persequntur. Ibique Troyani duris uulneribus Grecos offendunt,
et ab equis descendentes eorum ipsos in eorum tentoriis prostrant,
uulnerant, et crudeliter morti tradunt.

Torna all'inizio