Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 90


sit gloria capitis in membrorum contumelia, non videmus, nec caput dici poterit membris reputatis
ingloriis gloriosum. Ergo, carissimi, credatis firmiter et nullatenus dubitetis, quod circa vos nec fuit
nec est nobis animus contempnendi, quin immo in firmo proposito gerimus honorem et statum
ipsorum tam in consiliis requirendis quam aliis illesum et integrum conservare, cum noster sit honor
eorum et principaliter honoremur in ipsis.

II 114

Credimus litteras esse veras, quarum tenorem ex parte vestra nobis exhibita cedula presentavit. Missis
autem petitionibus manum promotionis optate dare nequivimus, quia presentes in curia non
eramus. Opportuno vero tempore tam illius, pro quo scripsistis, quam aliorum, pro quibus volueritis
scribere, negotia diligenter et efficaciter iuxta posse curabimus promovere.

II 115

Paternitatis vestre litteras affectione prompta recepimus et ad ea, que continebantur in ipsis, prout
vestris utilitatibus expedire viderimus, dabimus iuxta posse opportuno tempore opem et operam
efficacem. Porro sic petitiones suas vestra consuevit circumspectio moderare, quod eas vel iuris necessitas
vel honestas gratie ad exauditionis perducit effectum. Libera ergo fronte ac secura conscientia
negotiis vestris manum damus auxilii, in quibus prosequentis desiderium metas iustitie debite vel
competentis terminos gratie non excedit.

II 116

Preces vestre apud nos care sunt et eas libenter in Domino executioni mandamus. Verum quia ille,
pro quo rogastis, est nobis omnino incognitus, expedit propter integritatem conscientie nostre, ut
queramus, quis sit et qualis, ut secundum, quod poterimus invenire de illo, petitionem formemus,
que ad exauditionis gratiam apud dominum papam sine creatoris offensa salubrem possit habere
progressum.

Torna all'inizio