eis omnia que fecerat; qui ipsum laudauerunt super hoc.
Inquit Kelila: Si poteris Senesbam offendere tali modo vt
non percipiat inde rex aliquod damnum, bonum est. Nocuit
enim mihi et tibi et multis aliis de curia. Sed si eum non
poteris offendere nisi displicendo regi, consulo ne facias nec
sis rebellis domino tuo, quoniam malum pessimum esset
et magna proditio.
Post hec vero pretermisit D[imna], vt non accederet ad
leonem pluribus diebus; postea vero iuit ad eum quasi contristatus
et dolens. Et videns leo D[imnam] ait ei: Quare non
vidimus te tot diebus? Numquam fuit pro bono. Cui respondit
D[imna]: Est quoddam occultum et secretum magnum. Et
ait leo: Indica mihi illud, quoniam sumus in loco secreto.
Et respondens D[imna] dixit ei: Dicunt sapientes quod
omne quod quis testatur posse nocere sibi, nec vult illud
audire propter malum quod in eo est, non decet nuncium
referentem celare, si diligit ipsum cum simplicitate cordis,
sicut confidit in eo socius eius, bona opera sua considerans
que vidit ex eo; et quando sic fuerit, attendat verbis eius et
audiat malum quod in eo est, et percipiat vel discernat bonum
vel malum quod est in ipso; quomodo quicquid est in
eo boni est sibi ipsi, referenti vero nec bonum nec malum
est, nisi quia adimplet mandatum et ostendit dilectionem
quam habe(a)t erga ipsum. Nunc autem, domine mi rex,
sapiens et intelligens es; volo tibi vnum indicare quod scio te
nolle audire, et estimo te bene illud non esse crediturum,
nec velles quod ego illud tibi referrem. Sed intra me meditatus,
video quoniam turba ferarum et multitudo tui populi
non habent vitam et bonum nisi in te (quamuis non queras
de ea), nec apud me inuenio viam zelandi veritatem,
sed illam tibi manifestandi, quamuis non queras de ea et
quamuis ego timeam quod mihi non credas. Decet tamen
illud reuelare tibi, quoniam qui occultat regi consilium
|
|