Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 630


Praeterea, Ioan. 8, 58, dicit ille homo de quo loquimur: «Antequam Abraham
fieret, ego sum»; et simili ratione potuisset vere dicere: antequam mundus fieret,
ego sum. Sed nullum tale incepit esse. Ergo iste homo non incepit esse.
Solutio
Respondeo dicendum, quod quidam distinguunt istam: «Iste homo incepit
esse», ex hoc quod pronomen «iste» potest demonstrare personam Verbi, vel
singulare hominis: et primo modo est falsa, secundo modo vera. Sed cum dicitur:
«Iste homo», hoc pronomen «iste» non potest demonstrare nisi id quod
supponitur per hoc nomen «homo». Suppositum autem per hoc nomen «homo»
non est aliud quam persona Verbi secundum secundam opinionem; unde secundum
eam non potest stare: quia quamvis ponat in Christo esse aliquid singulare
praeter personam Verbi, scilicet humanam naturam; tamen illud singulare non
supponitur per hoc nomen «homo», nec praedicatur de Christo, sicut 6 dist.,
qu. 1, art. 1, dictum est; et ideo patet quod ista distinctio est secundum primam
opinionem bona. Et ideo hac omissa, quidam dicunt, quod hoc verbum «incipit»
potest notare inceptionem respectu suppositi simpliciter; et sic est falsa,
quia suppositum illud est aeternum: vel respectu suppositi ratione formae significatae;
et sic est vera; et ponunt exemplum de hac: «Scutum album incipit esse
hodie», supposito quod scutum ab heri factum hodie dealbetur.
Sed hoc dictum non videtur habere efficaciam propter duo: primo, quia etsi
humana natura habeat aliquid simile accidenti in Christo, tamen hoc nomen
«homo» non est adiectivum, sed substantivum, etiamsi natura humana esset
pure accidentaliter adveniens; et in talibus plus facit modus significandi quam
proprietas rei significatae: secundo, quia dato quod esset adiectivum, oportet
quod praedicatum conveniret ei quod copulatur vel supponitur per nomen positum
in subiecto, vel ratione alicuius quod in eo est. Illa autem praedicata quae
nata sunt ipsi supposito convenire, non praedicantur simpliciter de eo ratione
alicuius quod in ipso est, neque secundum partem, neque secundum accidens
aut naturam, nisi ei secundum se conveniat: quia tunc sequeretur quod affirmatio
et negatio verificentur de eodem, si ratione alicuius existentis in ipso verificaretur
quod ratione sui de eo vere negatur: et hoc patet in proposito.
Ei enim quod supponitur cum dicitur: «Isti homini», convenit esse semper; unde de
eo non potest verificari negatio, ut dicatur, «Non fuit semper», simpliciter loquendo;
et per consequens nec aliquid quod negationem dictam implicet, sicut verbum
incipiendi. Unde dicendum est quod haec est simpliciter falsa: «iste homo incepit
esse»; et est secundum quid vera, scilicet cum determinatione humanae naturae;
sicut et haec: «iste homo est creatura», est falsa, nisi ei determinatio addatur; et
tunc etiam est tropica, ut supra dixit Magister. Unde hic non intendit eam distinguere
tamquam multiplicem, sed dicere quomodo potest esse vera et falsa.

Torna all'inizio